MUREX

MUREX
MUREX
apud Martial. l. 5. Epigr. 24.
Non nisi vel cocci madidâ, vel murice tinctâ
Veste nites —— —
Et l. 13. Epigr. 87. cuius titul. Murices,
Sanguine de nostro tinctas ingrate lacernas
Induis, et, non est hoc satis, esca sumus.
piscis seu conchae genus est, cuius sanguine seu flore, quem ore habet, moriensque expuit, vestes olim tingebantur. Alias buccinum, et a purpura proprie dicta diversum. Plin. l. 9. c. 25. Mutianus muricem esse latiorem purpurâ, neque asperô, neque rotundô ore, neque in angulos prodeunte rostrô sed simplice conchâ utroque latere se colligente. Et c. 36. Clavatum est (purpurae rostrum) ad iurbinem usque aculeis in orbem septenis fere, qui non sunt buccino. Sed utriusque orbes totidem, quot habeant annos. Quamvis Poetis ea non raro confundantur, qui et conchylium (tertium conchae seu ostreae genus, e quibus purpura elici solita) non raro pro purpura, per excellentiam sic dicta, sumunt. Neque vero vestibus solum tingendis, sed et libris ornandis, cruoreius adhibitus. Martial. idem l. 8. Epigr. 72.
Nondum murice cultus, asperoque
Morsu pumicis ardidi politus etc.
In escam porro Murex cessit, ut ex eiusdem d. l. patet. Hinc a Metello in indice cenae Pontificialis, apud Macrob. Saturnal. l. 3. c. 13. Murices quoque ac purpurae recensentur. Et quidem Murex Baianus celebris crat, uti colligimus ex Horatio l. 2. Sat. 4.
Murice Baiano melior Lucrina peloris etc.
Etiam castrandis nobilibus pueris adhibitus est, Plin. ubi supra c. 25. Quibus inhaerentibus, plenam stetisse ventis navem portantem nuntios a Periandro, ut castrarentur nobiles pueri; conchasque quae id praestiterunt, apud Gnidiorum Venerem coli. Ubi Venereas conchas se Murices indigitari, ex praecedentib. docet Voss. Cytheriacas vocat Martial. l. 2. Epigr. 47.
Laevior et conchis, Galle, Cytheriacis.
Porcellanas hodie appellari, a porcello; ut Χοιρίνας Graecis, quia Χοῖρος et χοιρίον, porcus et porcellus, id in muliere sit, quô mulier est, (quam partem conchae istae referant) idem tradit Gerh. Io. Voss. de Orig. et Progressu Idolol. l. 4. c. 35. Sed de Porcellanis vide suô locô. De Muricibus sic Georg. de Sepib. in Collegii Romanis Societat. Iesu Musaeo p. 28. Murices, complures purpuris non absimiles excellentissimorum e conchyliorum specie, ex quorum humore seu sanguine praestantissimus ad tingendum sucus elicitur, exhibentur in Musaeo, sunt plerumque turbinati et longos forinsecus habent aculeos; interius vero ex albo purpurascunt. Testam habent gravem, solidam, duram, multisque cuspidibus horrentem. Quidam leves sunt et in marmoris modum striati ac maculosi, labiô patulô et in modum canalis aperti diductô. Quae ex praecedentibus facile corrigas. Hinc Murileguli de quibus infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • murex — murex …   Dictionnaire des rimes

  • murex — [ myrɛks ] n. m. • 1505; mot lat. ♦ Mollusque gastéropode à coquille épaisse, hérissée d épines, dont les Anciens tiraient la pourpre. ● murex nom masculin (latin murex, icis, coquillage) Mollusque gastropode des mers chaudes, sécréteur de… …   Encyclopédie Universelle

  • murex — múrex s. n. Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic  MÚREX s.n. (zool.) Moluscă gasteropodă cu cochilie spiralată, acoperită de spini şi cu o prelungire în formă de tub, din care în antichitate se extrăgea purpura. [< fr.,… …   Dicționar Român

  • murex — (n.) kind of shellfish which yields a purple dye, 1580s, from L. murex (pl. murices) purple fish, purple dye, probably cognate with Gk. myax sea mussel, of unknown origin, perhaps related to mys mouse (see MUSCLE (Cf. muscle) (n.) and mussel) …   Etymology dictionary

  • murex — [myoor′eks΄] n. pl. murices [myo͞o′ə sēz΄, myoor′ə sēz΄] or murexes [ModL < L, the purple fish < IE base * mus > MOUSE, Gr myax, sea mussel] any of a genus (Murex) of flesh eating snails, found in warm salt waters and having a rough,… …   English World dictionary

  • Murex — Mu rex, prop. n.; pl. {Murices}. [L., the purple fish.] (Zo[ o]l.) A genus of marine gastropods, having rough, and frequently spinose, shells, which are often highly colored inside; the rock shells. They abound in tropical seas. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Murex — Murex, so v.w. Stachelschnecke …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Murex — Murex, die Stachelschnecke (s. d.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Murex — For the historical iron industry company, see Murex (company). Murex Apertural view of the shell of Venus Comb Murex, Murex pecten, anterior end towards the bottom of the page Sc …   Wikipedia

  • Murex —   Murex …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”